Charter Document - 07036193

Charter Document - 07036193


Charter Number: 07036193
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f13r)

Charter:

Noverint universi quod licet nos Willelmus dei gracia Ebor [] honestate et utilitate exigente prioratui de Marton vacanti de persona fratris Gregorii de Lesset hac vice providerimus preficientes eundem ibidem ex officio nostro canonice in priorem per hoc tamen eidem monasterio vel patrono loci in futuris eleccionibus rite celebratis prejudicari nolumus quoquo modo quin pocius jus cuilibet competens eidem quo ad hoc integre reservamus Datum apud Drax iii idus Augusti pontificatus nostri anno primo