Charter Document - 07034183
| Charter Number: | 07034183 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f11v) |
Charter:
W[illelmus] permissione dilecto in Christo filio officiali archidiaconi Clivelandie salutem [] Quia decanatum Bulmere hac instanti die Martis proxima post festum Sancte Scolastice Virginis Deo disponente apud Esingwald intendimus visitare vobis mandamus firmiter injungentes quatinus rectores vicarios et capellanos parochiales dicti decanatus citari facias peremptorie quod dictis die et loco coram nobis compareant visitacionem eandem secundum canonicas sancciones admissuri et per te vel ejusdem loci decanum die et loco supradictis de certis nominibus singulorum rectorum de nominibus eciam ecclesiarum et earundem patronorum de ordinibus cujuscumque rectoris de residentibus vel non residentibus de nominibus habencium plura beneficia de promotis eciam post Concilium qui tamen constitucioni in eodem Consilio edite in ordinibus recipiendis non paruerint de nominibus ecclesiarum appropriatarum et quibus que eciam ecclesie sunt pensionarie quibus et in quantum nobis constare facias evidenter Valete Datum apud Thorp xij idus Februarii pontificatus nostri anno primo
