Charter Document - 07032480

Charter Document - 07032480


Charter Number: 07032480
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f45v)

Charter:

Venerabili [] W[illelmus] [] Receptis nuper paternitatis vestre litteris reverencius et gaudenter intime revolvimus contenta plenius in eisdem que ex fecundi pectoris dulcedine profecto se indicant emanasse Dum mater condolet in adversis et nutrici compatitur sincerus animus pie prolis hec veram prolem non siquidem putativam eandem non utique alteratam ac suam matri non suppositam representant Exsurge igitur pater dilectissime Eboracensis ecclesie grata proles exsurge in adjutorium hujusmodi matris quam mutilari conspicitis et jure suo contra obediencie debitum a subditis apostatantibus defraudari Et licet pater primaria forsan vobis Dunelmensis ecclesia monstraverit alimenta ac sic ei naturaliter teneamini quod fatemur ecclesie tamen Eboracensi cui sacramenti estis vinculo alligati vos striccius attendimus obligatos Sed ecce consilio vestro qui utriusque ecclesie honorem diligitis prout scimus quantum in nobis est adquiescere disponimus prona mente Licium etenim anfractus rixas et jurgia evitare cupimus pacem et tranquillitatem absque juris nostri prejudicio allicere corditer affectantes nec gloriam nostram querimus novit Deus quin pocius jus ecclesie nostre evincere nitimur consulcius et tueri ne in votum professionis nostre que nos ad id artat simpliciter et impellit in eterne salutis dispendium quod absit negligencius connivendo aliqualiter committamus Si itaque de capituli nostri processerit assensu quod per viam compromissi contencio inter ecclesias decidatur et communes amici viri idonei videlicet et discreti se obtulerint in quos valeat compromitti placebit nobis quamvis juri nostro communi per hoc videamur detrahi quo fulcimur questionem hujusmodi ad vestri presertim instanciam sic sopiri proviso tamen quod de expensis quas facimus nobis prius integre satisfaciat Ceterum ex eo quod procuratores nostros in Curia familiariter tractatis sicut novimus et benigne vobis gracias referimus multiplices atque grates offerentes nos ad vestra beneplacita avidos et paratos Conservet [] Datum []