Charter Document - 07032251
| Charter Number: | 07032251 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f180r) |
Charter:
Memorandum quod prior de Blyda et Willelmo de Eltone vicarius ejusdem ecclesie comparuerunt in majori ecclesia Eboracensi coram domino officiali qui dicto [priori] vicario amoto posuit in eleccione utrum ordinacionem suam nuper apud Hanewrthe factam vellet tenere vel dicto vicario et successoribus suis lx libras sterlingorum in bonis porcionibus apud Blydam dimissis ex toto decimis bladi fenique capellarum de B[autre et] de Hoystrefelde per legitimam taxacionem per dictum officialem faciendam facere vellet Idem prior elegit facere lx libras sterlingorum tax[andas] vicario et suis successoribus annuatim ut pretactum est Et tactis sacrosanctis Evangeliis illud tenendum [fore juravit] et quod conventum suum ad hoc tenendum induceret Istud actum fuit coram magistro Thome de Alberbyry apud [] CCLXXX primo
