Charter Document - 07032177
| Charter Number: | 07032177 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1278 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f11r) Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Nicholaus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Eboracensi salutem et apostolicam benediccionem Accedens ad presenciam nostram dilectus filius dilectus Willelmus de Thouthorpe scolaris tue dyoecesis nobis humiliter supplicavit ut cum eo qui sicut asserit milicie clericali ascribi desiderat super defectu natalium quem patitur de soluto genitus et soluta quod hujusmodi non obstante defectu ad omnes ordines promo veri et ecclesiasticum beneficium eciam si curam habeat animarum optinere possit dispensare misericorditer curaremus Ad te igitur remittentes eundem fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus consideratis diligenter circumstanciis universis que circa idoneitatem persone fuerint attendende si paterne non est incontinencie imitator sed bone conversacionis et vite super quibus tuam intendimus conscienciam onerare aliasque sibi merita suffragantur ad dispensacionis graciam optinendam secum super premissis auctoritate nostra dispenses prout secundum Deum et anime sue saluti videris expedire ita tamen quod idem scolaris prout requiret onus beneficii quod eum post dispensacionem hujusmodi optinere contigerit se faciat ad ordines statutis temporibus promoveri et personaliter resideat in eodem alioquin hujusmodi gracia quo ad benencium ipsum nullius penitus sit momenti Volumus autem quod idem Willelmus per annum grammaticalis studio immoretur antequam ad hujusmodi dispensacionis graciam admittatur Data Roma apud Sanctum Petrum x kalendas Aprilis pontificatus nostri [anno] primo
