Charter Document - 07032036

Charter Document - 07032036


Charter Number: 07032036
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Commission
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f3v)

Charter:

Cum benediccione et gracia Salvatoris Prebendam in ecclesia Suwellensi per mortem Henrici le Vavazur jam vacantem Speramus igitur ad honorem tocius nostre dioecesis tantam plantulam tamque undique fructiferam in varias utilitates et commoda populandam licet eciam hujusmodi honorificencia et munus Dei in fertili valore non co[r]respondeat votis nostris dominium tamen et celebritatem specialis et eminentis prerogative optinet benedictus Altissimus sine cura collacionem et introduccionem vestram vobis committimus per presencium portitorem Valete Datum apud Wylton idus Septembri Anno domini MCC octogesimo pontificatus nostri anno primo