Charter Document - 07031480
| Charter Number: | 07031480 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Complaint |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f45v) |
Charter:
Reverendo patri [] W[illelmus] [] Pater amicissime perpensis hiis plenius que vestra missiva novissima continebat licet miraremur stupefacti non modicum in sermone ex intime tamen dileccionis affectu ut detrahencium suggestiones evitemus fallibiles per vos caucius premuniti concepta advertimus et credimus processisse Scitis etenim quem erga subditos nostros zelum habere consuevimus quia pium et habemus favente Altissimo hactenus non mutati nec quidem de spoliis subditorum vivere querimus ut pretenditur quod absit qui spolia hujusmodi dete stabamus eciam in minoribus constituti quinimmo varia et importabilia gravamina quibus usque ad hec nostra tempora premebantur subditi ab antiquo prout in quadam cedula liquet evidencius presentibus interclusa delevimus et in favorem eorundem ad nostram jacturam verumtamen placidam perpetuis temporibus suspendimus penitus juxta votum Sane illos cornupetas per nos ad officia deputatos quorum meministis qui subditis nostris vobis eciam ut scripsistis exosos se offerunt et infestos nobis petimus declarari ut de vestro consilio quod constanter amplectemus [] ad fame nostre conservacionem quam negligere nolumus et subditorum relevamen commodius salubre remedium in hac parte adhibere possimus sagacius infuturum attendentes quod nusquam nostri propositi extiterat novit Deus aliquem indebite molestare seu injuriosis exaccionibus aliqualiter pregravare quin pocius subditos nostros in spiritu mansuetudinis oportune regere cupimus vigilanter intendimus et curamus Vestre voluntatis beneplacita nobis frequencius significare velitis qui paratissimi semper erimus condescendere votis vestris Conservet [] Datum apud Cawode xv Kalendas Octobri pontificatus nostri anno iij
