Charter Document - 07031467
| Charter Number: | 07031467 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recommendation |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f40r) |
Charter:
Reverendo in Christo patri et domino Geronimo Dei gracia tituli Sancte Potenciane presbitero cardinali suus devotissimus presbiter W[illelmus] eadem gracia Eboracensis [] salutem et cum continua oracionum instancia erga Deum intimam reverenciam et honorem Ad intimandum paternitati vestre quedam que ad augmentum et cultum fidei Christiane votive concepimus nos invitat et excitat honor causaque Crucifixi Ecce enim pater reverende licet enim de strenuissima et virenti potencia domini regis Anglie erga Terre Sancte relevamen fortassis hactenus speraveritis ob pluraque tamen noviter emergencia iter non arripit preconceptum nec assumet onus hujusmodi ista vice Unde si placet domino nostro summo pontifici inculpabilem ipsius impotenciam per quemquam indigenam regni Anglie sicut fructuose expedit adimpleri non est aliquis in eodem regno nostro loquimur judicio et arbitrio cui hujusmodi onus quin pocius omnium Christianorum honor confidencius et utilius quam domino Edmundo ejusdem domini regis germano valeat dignius deputari utpote qui propter ejus strenuitatem dulcedinem et constanciam a cunctis regni colis applausu singulari unanimiter acceptatur qui ejus peregrinacionem jugiter expetunt desiderant et exclamant de qua si contigerit omnes pregrandi gaudio crearentur dummodo Decima ejusdem regni ad subsidium Terre Sancte in ejusdem et commilitonum suorum victum et stipendia de liberalitate et gracia domini nostri summi pontificis cederet et proficeret recollecta Totum eciam regnum Anglicanam in hujusmodi negocio Dei dictum Edwardus curiali adjutorio supportarent et eo prompcius ut speramus quod hujusmodi peregrinacio est sicut communiter et gaudenter asseritur admodum sibi cordi et pericula Terre Sancte supradicte alias sub variis discriminibus hilariter subiit et devote nec tepuit prout placuit Altissimo in labore sed infirma et archana loci secreto dum moram fecerat scrutabatur Placeat igitur pie paternitati vestre ob honorem et laudem Crucifixi partes vestras et vires interponere ut dicta Decima ad complecionem hujusmodi sancti propositi per sanctissimum patrem dominum nostrum summum pontificem eidem sub vestra meritoria et diligenti instancia deputetur et inde sicut speramus in immensum gaudebitis coram Deo Ipsius enim zelus et devocio ex preteritis laboribus adeo accenduntur quod alios strenuos prepotentes et validos ad peregrinandum cum eodem cum peregrinari contigerit totis viribus et continuo excitant et inducant Conservet dominum meum et sue ecclesie Deus per tempore diuturna Data apud Wylton xij Kalendas Septembris anno domini MCCLXXX et pontificatus primo
