Charter Document - 07031444
| Charter Number: | 07031444 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f35v) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilectis in Christo filiis [] Licet per quosdam de fratribus vestris domui de Marton nostre dyoecesis consulere nuper censuimus desolate quia cum duo eorum unus videlicet propter adversam valitudinem alius vero propter varia negocia vestra ad id intendere commode non possunt ut recepimus non est dudum devocioni vestre [] quatinus duos alios de canonicis vestris providos et honestos videlicet fratrem R de [] et P in prefate domus de Martone speratum subsidium et levamen ad locum ipsum curetis transmittere quam cicius per priorem ejusdem loci super hoc fueritis requisiti Datum apud Wyltone []
