Charter Document - 07031442
| Charter Number: | 07031442 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f35v) |
Charter:
Willelmus [] dilectis in Christo filiis priori et conventui de Martone salutem [] Licet dilectus et familiaris clericus noster magister Thomas archidiaconus Clyvelandie ad mandatum nostrum prout salubriter credimus ordinasse quosdam fratres congregacioni vestre minus utiles in presenti ad loca religiosa transmiserit regulam dos ubi sancta religio magis viget in duobus tamen aliis confratribus vestris de quibus idem ordinavimus ab inicio quod de primis nostrum mandatum sicut scimus non est plenius executus Provide volentes ordinacionem nostram primariam debito effectui mancipari devocioni vestre districcius precipiendo mandamus quatinus ad monicionem dilecti in Christo filii prioris de Novo burgo quem ad vos specialiter duximus destinandum Johannem de Esyngwald et Leonardum confratres vestros ad religiosa loca que eis per nostras litteras duximus assignanda absque reluctacione qualibet transmittatis alioquin sentencias quas idem prior in vos nostra auctoritate rite tulerit ratas habebimus et acceptas Datum apud Cawode []
