Charter Document - 07031308
| Charter Number: | 07031308 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Reply |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f18r) |
Charter:
Priorissa et moniales de Brunne dicunt quod Avicia de Beverlaco quondam monialis de Brunne professa ter domum suam reliquit eo animo ut vitam suo perpetuo alicubi duceret arciorem Item dicunt quod xiiij anni ad minus elapsi sunt postquam ultimo recessit ipsam tamen caste vixisse credunt Item dicunt quod singulis [annis] et multociens inobediens fuit dum inter ipsas stetit Item dicunt quod stetit in habitu cum eis per xxx annos antequam prius a monasterio suo recessit
