Charter Document - 07031208

Charter Document - 07031208


Charter Number: 07031208
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f14r)

Charter:

Serenissimo domino [] salutem in Eo [] Dominacionem vestram attente requirimus et rogamus quatinus dilectum in Christo filium Rycardum de Schireburne clericum nostrum ad manu capcionem et securam caucionem magistrorum Henrici de Neuwerke et Johannis Clarelle clericorum nostrorum precipiatis si placet per vicecomitem Notinghamie qui eundem Ricardum detinet in custodia benigne liberari Iidem enim Henrici et Johannis vobis vel dicto vicecomiti sicut intelleximus fideliter repromittant et cavebunt per omnia sicut vultis quod pro honore Dei et sancte sue ecclesie ac salute anime vestre petimus de gracia adimpleri Conservet vos [] Datum apud Stivelington id Februarii anno domini MCCLXX nono