Charter Document - 07031186
| Charter Number: | 07031186 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f12v) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio Ricardo de Wescy salutem [] Litteras revendo Sedis Apostolice recepimus in hec verba [] Nos igitur considerantes diligenter et attente secundum formam desuper limitatam cunctas circumstancias que circa ydoneitatem persone tue fuerint attendende et eciam tue conversacionis et vite multimoda merita suffragantia ad efficax testimonium intime ponderantes ac reperientes ad dispensacionis graciam te condignum ut dicto non obstante defectu ecclesiasticum beneficium eciam si curam habeat animarum optinere possis tecum auctoritate premissa misericorditer dispensamus ita tamen quod tu juxta seriem mandati memorati cure animarum et residencie in ordine competenti rite adhereas et insistas Et quia ex virtute sacramenti prestiti comperimus quod super eodem defectu et eciam super ordinibus recipiendis alias tecum extitit dispensatum quam dispensacionem postea prodidisti ordines tuos quos postmodum recepisti quatenus ad nos attinet acceptamus Datum apud Burtone id Aprilis anno domini MCC octogesimo et pontificatus nostri anno primo
Markups
Names Markup:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio Ricardo de Wescy salutem [] Litteras revendo Sedis Apostolice recepimus in hec verba []embed Nos igitur considerantes diligenter et attente secundum formam desuper limitatam cunctas circumstancias que circa ydoneitatem persone tue fuerint attendende et eciam tue conversacionis et vite multimoda merita suffragantia ad efficax testimonium intime ponderantes ac reperientes ad dispensacionis graciam te condignum ut dicto non obstante defectu ecclesiasticum beneficium eciam si curam habeat animarum optinere possis tecum auctoritate premissa misericorditer dispensamus ita tamen quod tu juxta seriem mandati memorati cure animarum et residencie in ordine competenti rite adhereas et insistas Et quia ex virtute sacramenti prestiti comperimus quod super eodem defectu et eciam super ordinibus recipiendis alias tecum extitit dispensatum quam dispensacionem postea prodidisti ordines tuos quos postmodum recepisti quatenus ad nos attinet acceptamus Datum apud Burtone id Aprilis anno domini MCC octogesimo et pontificatus nostri anno primo
