Charter Document - 07031182

Charter Document - 07031182


Charter Number: 07031182
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f11v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] archidiacono [] Ad instanciam domini regis vobis injungimus per presentes quatinus exquisite et diligenter a vestris subditis inquiratis quid et quantum de subsidio alias exheredatis concesso et a quibus personis et quando quibus eciam receptoribus extitit persolutum et quid eciam et a quibus a retro fuerit de eodem et nos super hac die Veneris ante festum Sancte Scolastice Virginis evidenter et expresse per rotulos seu scripturam certificare curetis quod in virtute et vinculo obediencie nullatenus omittatur Valete Datum apud Ebor vj kalendas Januarii pontificatus nostri anno primo