Charter Document - 07031112

Charter Document - 07031112


Charter Number: 07031112
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f9v)

Charter:

Suo decano de Pontefracto salutem [] Quia disposicionem rerum et bonorum Ricardi de Exonia defuncti nuper rectoris ecclesie de Normantone que reliquit die quo obiit dilecti nobis in Christo Ricardi de Bathamptone capellani nostri fidei et fidelitati duximus committendam ut inde nobis respondeat requisitus tibi mandamus quatinus de rebus et bonis hujusmodi te nullatenus intromittas quo usque aliud a m nobis receperis in mandatis ita tamen quod de sequestro rerum proveniencium de eadem ecclesia post decessum ejusdem Ricardi curam capias vice nostra Volumus eciam quod intrusoribus ipsius ecclesie excommunicacionis periculum quod incurrunt visis presentibus intimes omni modo ad recessum providis persuasionibus et per censuram ecclesiasticam si necesse fuerit excites et compellas ne ministerium nostrum seu custodiam in eadem ecclesia vacacione durante minuant vel perturbent ita te exercens caucius in hac parte ut tuam industriam debeamus merito commendare Datum apud Wyltone kalendas marcii pontificatus nostri anno secundo