Charter Document - 07030931
| Charter Number: | 07030931 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f82r) |
Charter:
E[dwardus] Dei gracia [] dilecto et fideli suo Galfrido de Nevile justiciario foreste sue ultra Trentam salutem Quia venerabilis pater W[illelmus] Eboracensis archiepiscopus per cartas regis Ricardi et quorundam aliorum predecessorum nostrorum regum Anglie talem clamat habere libertatem videlicet quod omnes terre ejusdem archiepiscopatus infra comitatum Notinghamie tam in dominicis quam in prebendis sint deafforestate et quiete de vastis et assartis et placitis forestariorum et de omni regardo ita quod nullus forestarius aut alius ballivus noster se inde intromittat qua quidem libertate idem archiepiscopus et predecessores sui archiepiscopi Eboracensenses a tempore confeccionis cartarum predictarum hactenus racionabiliter ut asseritur sunt gavisi vobis mandamus quod si ita est tunc prefatum archiepiscopum libertate illa decetero absque inpedimento aliquo uti permittatis prout ipse et predecessores sui predicti eisdem hucusque racionabiliter usi sunt juxta cartarum continenciam predictarum Teste me ipso apud Westmonasterium xv die Maii anno regis regie quarto
