Charter Document - 07030928

Charter Document - 07030928


Charter Number: 07030928
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Complaint
Date: 1279 - 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f64r)

Charter:

Coram vobis venerabili patre domino Johanne Dei gracia archiepiscopo Dublinensi et Magistro Ardicione primicerio Mediolanensi collectoribus decime Terre Sancte in regno Anglie a Sede Apostolica deputatis protestans cum sana consciencia ego Willelmus permissione divina Eboracensis ecclesie minister humilis Anglie primas quod nunquam pro tempore meo fraude seu malicia vel ingenio scienter aliquod impedimentum prestiti directe vel indirecte publice vel oc[c]ulte quominus decima quam debui quanta et quando persolvi debebat ipsius collectoribus solveretur in quantum memorie mee ad presens occurrit pro eo tamen quod bonum est culpam omnis temporis timere et culpam si qua fuit oblivio non excludit Si quam excommunicacionis sentenciam pro tempore preterito forsan contraxi vel solvendo minus debito vel tardius statuto cum jam sit de tota decima plenaria satisfactum ab eadem sentencia ex abundanti ad mei securitatem ac eciam ad sere nationem conscienciarum vestrarum et aliorum qui de me contrarium forsitan suspicantur a vobis in forma juris absolvi et dispensacionis graciam impendi humiliter peto