Charter Document - 07030922
| Charter Number: | 07030922 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Explanation |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f52r) |
Charter:
Sanctissimo in Christo patri et domino domino Martino divina providencia universalis ecclesie summo pontifici suus servulus et sacerdos Willelmus eadem permissione Eboracensis archiepiscopus Anglie primas cum recommendacione devota et subjeccione omnimoda humillima pedum oscula beatorum Licet ex devocione votiva quam ergo sanctam Romanum ecclesiam affectu sincero habeo atque gero limina beatorum Apostolorum Petri et Pauli plurimum desiderem personaliter visitare variis tamen ecclesie mee Eboracensis negociis prepeditus hoc meum desiderium complere nequeo in presenti Ea propter dilectos michi in Christo magistros Hugonem Sampson et Reginaldum de Sancto Albano clericos vel eorum unum quem in Curia adesse contigerit procuratores meos et nuncios seu procuratorem meum et nuncium speciales vel specialem constituo ad representandum se pro me vestre pedibus sanctitatis et ad exponendum vobis statum meum et ecclesie prelibate supplicans humiliter et devote quatinus prefatos procuratores seu procuratorem in negociis meis et ecclesie predicte mee favorabiliter exaudire velitis cum vestre liberalitatis gracia pie pater In cujus rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum Conservet sanctitatem vestram Altissimus ecclesie sue sancte per tempora prospera et longeva Datum apud Burtone vi Nonas Julii anno gratie MCC octogesimo secundo
