Charter Document - 07030920

Charter Document - 07030920


Charter Number: 07030920
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1193 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f41r)

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint Simon decanus et capitulum ecclesie Sancti Petri Ebor salutem in Domino Cum Beverlacensis ecclesia specialis filia sit et precipuum membrum Eboracensis ecclesie nos inherentes vestigiis summi patris qui voluit unius moris esse in Domino ambulantes cum consensu promisimus in verbo Domini sacramento corporaliter prestito preposito et capitulo Beverlaci quod unanimiter et fideliter cum illis stabimus ad defendendum jura et dignitates et libertates illius ecclesie sicut nostre et consilia capituli illius que nobis communicaverint sicut et nostra secreta habebimus