Charter Document - 07030911
| Charter Number: | 07030911 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Permission |
| Date: | 1291 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f126v) Borthwick Institute - Register 3 (f27r) |
Charter:
J[ohannes Romanus] permissione divina [] dilectis in Christo filiis dominis Rogero de Maltona et Hugoni de Methelay salutem [] Etsi sanctorum reliquias perigrinando visitare volentibus favor meritorius debeatur illis tamen laxiori affectu condescendere censuimus qui sanctos nostrates sub peregrinacionis laboribus pie [querere] cupiunt in longinquis Ut itaque religiosum Pontiniacense monasterium Altisiodorensis dyoecesis peregrina devocione petere et fructus beneficiorum vestrorum interim percipere libere valeatis vobis sperantes complacere Altissimo graciose concedimus per presentes proviso quod in beneficiis vestris tales medio tempore relinquantur ministri qui ministrent honeste et absque reprehensione qualibet que incubuerint exequantur Datum apud Etale iiij Kalendas Junii pontificatus nostri anno vj
