Charter Document - 07030764

Charter Document - 07030764


Charter Number: 07030764
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1279 - 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f90r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] Dilectis in Christo filii Gardianis et fratribus de Ordine Minorum per nostram dyoecesim constitutis Summe devocionis sinceritas qua religionis vestre honestas odorifere pululat et salubris animarum profectus quem ex vestris gratis et cotidianis laboribus provenire cernimus nos excitant non inmerito et impellunt ut de vestra fructuosa industria quam pro subditorum nostrorum salute vigilanter inpenditis et ulterius inpenditis intime confidimus ad absolvendum igitur excommunicatos a canone propter violentam manuum injeccionem in clericos in illis casibus quibus id nobis a jure seu privilegio permittitur vobis illis videlicet vestrum qui auctoritate Ordinis [ad] absoluciones hujusmodi faciendas in singulis domibus vestris deputati vel deputandi fuerint concedimus et committimus vices nostras proviso quod talis adhibeatur discrecio in premissis ut concessa vobis potestas salutis cumulum augeat et ultra fines canonicas nullatenus se extendat presentibus pro nostro beneplacito duraturis Datum []