Charter Document - 07030759
| Charter Number: | 07030759 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appointment |
| Date: | 1279 - 1285 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f88v) |
Charter:
W[illelmus] permissione divina [] Dilecto in Christo filio [] Decano Christianitatis Eboracensis salutem gratam et benediccionem [] Officii nostri debitum operose prosequimur dum sic oportunitatibus prospicimus subditorum quod hii qui proprio regimini sufficiunt adversis minime tractentur conatibus et gratis releventur graciarum subsidiis inpotentes Convertentes itaque pie consideracionis intuitum ad statum Roberti rectoris ecclesie de Almanbire nostre dyoecesis qui adeo senio frangitur et visus privacione afficitur quod curam suam agere non poterit set nec regere se ipsum sibi de coadjutore commodo qui ejusdem inpotenciam per omnia supplere valeat paternis censuimus affectibus providere De tua igitur fideli et probata industria plenius confidentes prefato rectori suo eciam applaudentes concurrente assensu in coadjutorem canonicum proficimus et auctoritate ordinaria deputamus quod onus tibi precise injungimus assumendum proviso quod sic prudenter tam circa curam ecclesie te habeas quam persone ac de fructibus et proventibus ecclesie ejusdem ita discrete disponas quod sollicitudinis tue fructuosus eventus tuam circumspeccionem evidenter indicet et apud nos merito recommendat Nolumus autem quod quivis vicarius officialis seu minister noster de predicta ecclesia seu statu ejusdem quem tibi superius commisimus se predicto rectore superstite intromittat aliquatenus nisi nostrum mandatum super hoc receperit speciale Datum []
