Charter Document - 07030758
| Charter Number: | 07030758 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Certification |
| Date: | 1279 - 1285 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f88v) |
Charter:
Noverint universi quod cum nos W[illelmus] [] ad mandatum domini regis canonice inquisiverimus an Alicia de Stitellum fuisset legitima uxor Willelmi filii Sarelli invenimus per processum canonicum et fidelem quod predictus Willelmus cum prefata Alicia matrimonium in facie ecclesie publice contraxerat sic quod fuit eadem Alicia predicto Willelmo viro suo legitimo matrimonio copulata quod discretis viris domini regis justiciariis apud Westmonasterium quibus breve regium quod super hoc recepimus transmittimus tenore presencium specialiter intimamus [] Datum []
