Charter Document - 07030754
| Charter Number: | 07030754 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f88r) |
Charter:
W[illelmus] permissione divina [] episcopo Karliolensi salutem ac clare dileccionis affectum continuum et fraternum Disposita rei familiaris commoditas forsitan hoc requirit ut infra brevis temporis curricula ad partes transferamus remotas pro nostris et ecclesie nostre negociis quatenus Dominus dederit felicius promovendis set ecce probate dileccionis vestre alloquio frui cupimus admodum ante gressum Rogamus igitur quatinus in hoc festo Assumpcionis Beate Gloriose Virginis ad nos apud Wyltone si commode poteritis velitis accedere ut deliberate conferamus adinvicem super plurimis que incumbunt quod profecto gratum habebimus et acceptum Valeat vestra cara paternitas semper bene Datum [apud] Wyltone []
