Charter Document - 07030753

Charter Document - 07030753


Charter Number: 07030753
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279 - 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f88r)

Charter:

Willelmus permissione [] dilectis in Christo filius Subpriori et conventui de Sletford Regularis observancie tradicio ita apud vos ut accepimus exulat et vagatur quod in vobis religiose honestatis decor tenebrescit proth dolor et in scandalum ordinis non mediocriter obfuscatur De vestra igitur respiracione commoda curam agentes sollicitam ut vivescat devocioni vestre districcius precipiendo mandamus quatinus vires re assumendo perditas possessionis vestre regulas sic studeatis decetero pronis nisibus observare quod future conversacionis vestre evidens in licitis conformitas hactenus presumpta obnubilet vosque fame odorifere restituat et nobis accepcius re commendet Super quo tu prior invigiles qui claustri custodie eo eminencius preponeris quo subditorum casus te refrigescente a tuis manibus periculosius requiretur Nec te fallat excusacio frivola in eventu cum parati simus tibi potenter assistere ad cohercionem rebellium si qui fuerint dum nobis nominatim nunciaveris de eisdem quod tibi in virtute obediencie injungimus faciendum Datum apud Wiltone []