Charter Document - 07030752
| Charter Number: | 07030752 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f88r) |
Charter:
W[illelmus] permissione divina [] dilectus in Christo filius Priori et conventui de Thurgartone salutem [] Revolventes studiosius qualiter status vester possit commodius reparari necessarium fore conspicimus quod omnes proventus vestri separatis percepcionibus quibuslibet omnino suspensis in unum reducantur acervum et ad exoneracionem debitorum communium redigantur totaliter in commune Volumus igitur et statuendo precipimus quod omnia distincta officia domus vestre quibus possessiones et redditus assignantur ad relevacionem eris alieni absque contradiccione cujuslibet deinceps proficiant et in usus hujusmodi fideliter convertantur ita quod in dictis officiis quo ad proventus cesset omnimoda distincio donec oportunis mediantibus indiciis aliud duxerimus ordinare quod pro vestro maturiori plenamine provide censuimus statuendum Pacem igitur et tranquillitatem inter vos curetis unanimiter confovere ita quod membra prompta devocione capiti pareant Capud vero regulari industria membra discrete regulet et pertractet ut fragrans conversacionis vestre rumor ad nos proveniens animum nostrum letificet in respiracione uberima vultus vestri Inportunos siquidem fratres et rebelles ita dante Domino intendimus refrenare quod talium cohercio cedet aliis in stuporem Bene valete Datum apud Wyltone x kalendas Augusti pontificatus nostri anno quinto
