Charter Document - 07030748
| Charter Number: | 07030748 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1279 - 1285 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f86r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilectis fratribus Priorisse et conventui de Rossedale salutem [] De conversacionis vestre honestate prospera scire cupientes in Domino et sincera visitacionis debitum quam apud vos personaliter exercere non possumus in presenti dilecto in Christo filio officiali nostro commisimus quam inter vos hac vice ipsum volumus exercere Devocioni vestre igitur districcius precipiendo mandamus quatinus prefatum officialem nostrum ad vos pro hujusmodi exercendo visitacionis officio declinantem cum debita reverencia admittatis ejusque monitis obedienter pareatis per omnia et mandatis alioquin sententias quas rite tulerit in rebelles ratas habebimus easque sentencias auctore Domino inviolabiter observari [faciemus] Datum []
