Charter Document - 07030746
| Charter Number: | 07030746 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ratification |
| Date: | 1279 - 1280 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f86r) |
Charter:
Universis Christi fidelibus pateat per presentes quod nos Willelmus permissione divina [] indulgencias concessas a venerabilibus patribus Acero Wexonensi et Bartholomeo Gaietanensi episcopis quorum quilibet quadraginta dies venie largitur orantibus pro anima Johannis dicti Puterelle Avicie uxoris sue de Sledemer quorum corpora requiescunt in cimiterio de Sledemer ac pro animabus omnium fidelium defunctorum sicut patentes littere predictorum patrum quas inspeximus perhibent et testantur ratificamus et quantum ad nos attinet ut subditis et parochianis nostris proficiant acceptamus tenore presencium quas sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum apud Wyltone []
