Charter Document - 07030738
| Charter Number: | 07030738 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Collation |
| Date: | 1279 - 1284 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f83v) |
Charter:
Licet ecclesiasticarum dignitatum personatuum aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum plenaria disposicio ad Romanum noscatur pontificem pertinere ita quod solum ipse cum vacant potest provide conferre verumque jus in ipsis tribuere vacaturas collacionem tamen ecclesiarum personatuum dignitatum et beneficiorum apud Sedem Apostolicam vacancium specialius ceteris antiqua consuetudo Romanis pontificibus reservavit Nos itaque laudabilem reputantes hujusmodi consuetudinem et eam auctoritate approbantes ac nihilominus volentes ipsam inviolabiter observari eadem auctoritate statuimus ut ecclesias personatus dignitates et beneficia que apud Sedem Apostolicam deinceps vacare continget aliquis preter Romanum pontificem quacumque super hoc sit auctoritate munitus sive jure ordinarie potestatis episcoporum eleccio provisio seu collacio ad eam pertineat sive litteras super aliquorum provisionibus generales vel eciam speciales sub quacumque forma receperit nisi ei sit super conferendis eisdem in Romana Curia vacantibus specialis et expressa ab ipso pontifice auctoritas attributa conferre alicui vel aliquibus non presumat Nos enim si secus actum fuerit vel attemptatum illud irritum cernimus et inane
