Charter Document - 07030737
| Charter Number: | 07030737 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1279 - 1284 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f83v) |
Charter:
W[illelmus] permissone divina [] Dilecto filio Magistro H de Rad Debilitati et adverse valitudini quibus premeris adeo quod parochialem ecclesiam tuam pro divinis audiendis solitis gressibus visitare non potes piis compacientes visceribus et benignis ut infra mansum tuum ubi degis honestum erigere valeas oratorium quo divina officia licite facias celebrari dum tamen hoc de voluntate rectoris loci ejusdem processerit tibi donec ad plenam convalescenciam perveneris liberam concedimus facultatem proviso quod per hanc nostram graciam matrici ecclesie in quibuscumque minime detrahatur proventibus nec paretur prejudicium ali quale Datum []
