Charter Document - 07030731

Charter Document - 07030731


Charter Number: 07030731
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f81v)

Charter:

Venerabili in Christo patri et benivole confidenti Robertus Dei gracia Bathoniensi et Wellensi episcopo W[illelmus] permissione [] salutem et ad Dei beneplacita felix et continuum incrementum Pater predilecte tociens accurrimus quod offendimus ut timemus tamen quia labor vester merebitur coram Deo vobis securius sepius supplicamus Rogamus igitur piam paternitatem vestram quatinus in hiis que predilecti et secretarii nostri dominus Alexander de Kyrketone et magister Robertus de la Forde vobis suggerent ore tenus honori et utilitati nostre avidam aurem si placet et operam sicut nos diligitis apponatis ita quod vobis teneamur ad multiplices gracias sive grates Conservet vos Deus prosperitati ecclesie sue et saluti per tempora longiora Datum apud Cokeshand iiii idus Aprilis Anno gratie MCC octogesimo primo