Charter Document - 07030715
| Charter Number: | 07030715 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Explanation |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f71r) |
Charter:
Venerabili in Christo patri [] salutem et sincere caritatis in Domino continuum incrementum Quod ecclesie sue Eboracensi Deus ex alto prospiciens de persona vestra dignatus est salubriter providere leti efficimur in Domino et gaudentes vobisque ex speciali invitacione ad tante festivitatis solemnia ad graciarum assurgimus acciones Verum quia pro magnis et arduis ecclesie nostre negociis coram Justiciariis [] et sic variis impediti negociis tante festivitati ad presens tunc esse non possumus quod dolemus vestram paternitatem affectuose requirimus et ex corde rogamus quatinus nostram in hac parte absenciam non voluntate set necessitate impeditam ad presens habere dignemini excusatam []
