Charter Document - 07030714

Charter Document - 07030714


Charter Number: 07030714
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Offer
Date: 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f71r)

Charter:

Reverentissimo patri in Christo domino Johannes Dei gracia archiepiscopo Eboracensi Anglie primati suus filius humilis ac per omnia devotissimus H prior R ecclesie gloriam in excelsis et in terra pacem cum omnimoda reverencia et subjeccione tanto patri et domino debita et devota Spirituali jocunditate letetur populus Anglicanus et sponsa celestis exultet et possumus inter ceteros non mediocriter nec immerito gloriari de tanto patre ac domino quem misericorditer habere jam meruit Eboracensis ecclesia altitudine superni consilii dispensante ut ecclesie sancte preesset et prodesset fidelibus ad salutem cui nos et nostra reverenter subicimus et humiliter sicut valemus Cum tota devocione ad quelibet obsequia gratulanter offerimus serenissime pater ac domine super eo quod tali exili et sensorisum clemencie vestre quamquam immerito tam familiariter aperire dignati estis sicuti ex ore prudentis viri Johannes de Lythegreynes senescalli vestri nobis ex parte vestra animi vestri beneplacita nuper referentis et litteras vestras deferentis dilucide accepimus magnificencie vestre dominacionis quas nostre parvitatis obtinet possibilitas grates et graciarum acciones flexis genibus referimus devotissimas mandato vestro immo omnibus preceptis vestris nulla etate senili seu corporis imbecillitate nos excusante pro posse parati semper parere cum promptitudinis officiose perpeti famulatu Conservet Altissimus per optabilem beatitudinis vestre sospitatem ecclesie sue temporibus diuturne duracionis in Christo Jesu