Charter Document - 07030711
| Charter Number: | 07030711 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Commission |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f71r) |
Charter:
Noverint universi quod nos W[illelmus] ad reconciliandam ecclesiam de Aynderby nostre dyoecesis que sanguinis effusione ut accepimus polluta existit venerabili in Christo fratri domino Andree Moravensi episcopo cujus sanctitatis industriam sincerius contemplamur committimus vices nostras rogantes quatinus placeat eidem episcopo tam pio operi operam inpendere salutarem Volumus autem quod ad memoriam reconciliacionis hujusmodi per commissionem nostram sic facte ista littera in ecclesia de Aynderby per rectorem ejusdem securius reservetur Datum apud Cawode xvii Kalendas Decembri pontificatus nostri anno quinto
