Charter Document - 07030704
| Charter Number: | 07030704 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1281 - 1282 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f70v) |
Charter:
Willelmus permissione [] dilectus in Christo filii J de Vallibus et Johanne de Metingham domini regis justiciariis Licet pro communi salute fidelium provido ecclesiastice disposicionis judicio ordinatum fuerit quod certis anni temporibus contemplacioni deditis secularis potestas neminem possit compellere ad jurandum amore tamen justicie quam maturari equum cernimus atque pium ex quadam conveniencia toleramus quod assisam de placito mortis antecessoris in comitatu Notinghamie inter C R et W petentes et S et J uxorem ejus defendentes hoc instanti tempore Septuagesime capiatis et quod justum fuerit faciatis super quo vestras consciencias oneramus Datum []
