Charter Document - 07030698
| Charter Number: | 07030698 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f70r) |
Charter:
Venerabili in Christo patri domino [Roberto] Dei gracia Bathoniensi et Wellensi episcopo salutem et felicitatis bravium coram Christo Amantissime pater non solum rei et veritatis existencia set honor communis et benemeriti nostri domini Gilbertus de Sarisbiria qui in ecclesia Dei digne et diu sicut scitis laboravit nos merito excitant et impellunt ut super sub decanatu Eboracensi testimonium perhibemus evidens ipsi vero Est igitur idem sub decanatus simplex et nudum officium in ecclesia nostra Eboracensi nec dignitas seu cura apud nos aliquatenus reputatur nec eidem Gilbertus aliquid racione dicti sub decanatus concrescit in nostra Eboracensi ecclesia nisi stallus Unde quietem et pacem ejusdem predilecti nostri et communis benivoli vobis recommendamus totis visceribus et affectu Et si quid volueritis ecce vester promptissimus vice versa Bene valeat amanda vestra paternitas semper in Domino Datum apud Beverlacum vi Idus Februarii Anno gratie MCCLXXX
