Charter Document - 07030693
| Charter Number: | 07030693 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f69v) |
Charter:
Suo magistro Willelmo de Bolingtone Magistro Thoma cancellario ecclesie nostre Eboracensis quem pro causa nostra Dunelmensi de consilio capituli nostri ad Sedem duximus Apostolicam destinandum in consiliis et secretis tractatibus cause ejusdem familiariter assistatis ita quod de communi consilio omnia rite procedere videantur et singula circumspecte proviso semper quod per intervenientes quales eventus successerint in premissis nobis apercius rescribatis ad hoc penitus insistentes quod causa ipsa in curia ventiletur et fine debito decidatur Datum apud Alwentone vi Kalendas Augusti pontificatus nostri anno secundo
