Charter Document - 07030691
| Charter Number: | 07030691 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Promise |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f69v) |
Charter:
Venerabili [] Licet prior et monachi Sancte Trinitatis Eboracensis auctoritate domini Walteri predecessoris nostri publice excommunicati in ipsa sentencia hactenus perseveraverint obstinate ac nobis et ministris nostris adeo reddiderint se infestos quod nedum eis graciam subtrahere quin pocius ob demeritum ipsos prosequi cogimur medicinaliter et tenemur Ad vestri tamen instanciam quam dumtaxat intuendo amplectimur in hac parte garbas provenientes ab ecclesia de Ledes quam dicti monachi in suos usus optinent Nicholaum Teste et suos socios percipere permittimus et habere quamquam monachos ipsos per sequestracionem fructuum aliunde non possumus utiliter cohercere In hiis siquidem et aliis que contingunt ecce sumus paratissimi condescendere votis vestris Valeat [] Datum apud Alwentone iiij Nonas Augusti pontificatus nostri anno secundo
