Charter Document - 07030683

Charter Document - 07030683


Charter Number: 07030683
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1280 - 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f68v)

Charter:

Amantissimo et excellentissimo domino suo Edwardus [] W[illelmus] permissione [] salutem et prosperos ad Dei beneplacita semper successus Vestra si placet satis recolit reverencia et eventui nostro quin pocius Dei disposicioni vos ipsi sicut didicimus congratulantes intime congaudetis quod contra seviciam et rebellionem Beverlacensium jus nostrum nuper evicimus jure regni de quo vobis graciose retribuat graciarum omnium Omnipotens Retributor Set ecce domine precordialis et karissime gaudio nostro sic concepto vehemens jam doloris acerbitas admiscetur dum perversitas aliquorum Deum non timencium vos per figmenta et fallacias in subversionem nostram immo ipsius Dei viventis negocii circumveni enter circuit excitare Verumtamen quia dictum negocium non tam pro sancta Dei ecclesia quam honore regio transiit sic discussum in misericordia Dei et vestra votive spem affiximus quod nos licet parum hucusque meruimus quod dolemus contra detractores nostros coram vobis saltem optentu Dei supporta bitis velud vestrum quia quicquid de invidis illis contigerit vester erimus et merito firmissime et infallibiliter juxta vires Ceterum scripsistis nobis noviter et recenter qua supersedeamus capcioni quorundam Beverlacencium quod quidem mandatum cum summa reverencia recepimus et obedientes complebimus sicut gratus ne quod absit in gratitudinem committamus Set ecce domine predilecte diu ante recepcionem mandati vestri omnia loca nostre provincie ecclesiastico fecimus supponi judicialiter interdicto ad que illi in vestro brevi contenti videlicet Ricardum filius Sabine et Robertus Ingelberd diverterent et moram facerent in eadem et illud interdictum ad securitatem tocius provincie ne morbo quisquam inficiatur eorundem adhuc frequencius recitatur In totam enim provinciam Eboracensem ad cujus subversionem perpetuam cucurrerunt per appellaciones suas interjectas ad tuitionem Sedis Cantuariensis inhumaniter et turpiter deliquerunt Set de vituperiis contumeliis conviciis et injuriis que nobis archiepiscopo et domino suo licio effronte et letaliter intulerunt sicut audivistis et inferri procurarunt penitus subiciemus sperantes et expectantes quod redeant ad emendam Et de hoc interdicto si placet ad quorumcumque strepitum turbari non debetis vel offendi set nos in hoc Dei beneplacito principis dextera confovere Per illos enim duos tantummodo qui rebelles ecclesie remanent et degeneres fides ceterorum minuitur et vacillat quibus est intime condolendum Si quid igitur dominacioni vestre displiceat in hoc facto quod avertat Altissimus nobis injungatis plenius velle vestrum quia Deo et vobis studebimus quatenus sufficimus complacere set vobis displicuisse non credimus neque Deo Datum []