Charter Document - 07030681

Charter Document - 07030681


Charter Number: 07030681
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f68v)

Charter:

Noverint universi quod nos W[illelmus] [] concedimus Willelmo de la Launde qui de nobis tenet in feodo militari in villa de Mikelfelde quod Osberto de Spaldingtone ob necessitatem magnam qua ducitur usque ad l acras in terra arabili et bosco ad tempus sine prejudicio tenure nostre possit tradere sive committere ita quod si de assensu nostro impostorum alienetur volumus quod tenens eam de nobis in capite teneat sicut prius et quod nostra expressa voluntas ante alienacionem hujusmodi primitus requiratur Et hoc omnibus senescallis ballivis et aliis ministris nostris tenore presencium nunciamus Datum apud Cawode xiij Kalendas Aprilis Anno gratie MCC Octogesimo et pontificatus nostri anno secundo