Charter Document - 07030677

Charter Document - 07030677


Charter Number: 07030677
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f68v)

Charter:

W[illelmus] [] venerabili in Christo fratri R[obertus] eadem gracia episcopo Dunelmensi salutem et fraterne caritatis in Domino semper augmentum Quia concessimus dilecto in Christo filio magistro Willelmo de Clyfforde canonico nostro Suwellensi triennium ad proficiendum in studio vobis pia prece illud idem attente suggerimus faciendum ne incrementum ecclesie per denegacionem gracie in persona sua ulterius proteletur vos eciam si placet res possessiones et bona ejusdem precordialis nostri in conservacionem benivolam [et] defensionem admittatis ita quod ipse vel sui durante tempore sic indulto per citaciones vexaciones vel sequestra aliquatenus non vexentur Datum apud Scroby vii Kalendas Januarii []