Charter Document - 07030671

Charter Document - 07030671


Charter Number: 07030671
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f68r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] experto et precordiali benivolo suo magistro Johanne de Luck canonico Londoniensi salutem et felicitatem continuam coram Deo Quia quamdam pensionem xxx marcarum quam debemus domino Matheo cardinali annis singulis de camera nostra jam exsolvi facimus pro primo anno per dilectum nostrum dominum Percivallum exhibitorem presencium mercatoribus Senensibus de societate domini Roulandi Bonseynur Londoniis vobis supplicamus quatinus ab eisdem mercatoribus litteram de recepto tanti vel de refutancis si fieri possit ad securitatem nostram quatenus expedit procuretis et quod iidem mercatores dicto cardinali nuncient et scribant se dictam pecuniam recepisse ne offensam aliquam incurrant Valete Datum apud Burtone xii Kalendas Decembri pontificatus nostri anno secundo