Charter Document - 07030667

Charter Document - 07030667


Charter Number: 07030667
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f68r)

Charter:

Salutem cum Dei et nostra benediccione De diligenti vestra industria intime gratulamur Erga nos si placet habere velitis liberaliter pacienciam quia pecuniam confitemur sicut asseritis repromissam nec delectabimur quatenus ad nos attinet contra fidem Ecclesia de Fostone valet xx libras sicut pro certo creditur et non ultra Utinam amice karissime prebenda de Bichille in utilitatem mense nostre fructuose cederet ut scripsistis set ecce xx marcas sicut scitis exsolvimus annuatim In brevi super hiis et aliis colloquium habebimus Deo dante Bene valete Datum apud Wyltone v Nonas Octobri pontificatus nostri anno secundo