Charter Document - 07030647
| Charter Number: | 07030647 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Permission |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f66r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] Venerabili in Christo fratri nostro R[obertus] Ejusdem gracia Bathoniensi et Wellensi episcopo Ex parte vestra nobis fuerit cum instancia supplicatum quod cum nobilis mulier Ysabella de Fortibus comitissa Albemarlie Johannem Burnel clericum ad ecclesiam de Harewode vacantem nobis nuper suis litteris presentasset eundem quem tam in sciencia litterarum quam morum honestate et alias omnino habilem eo dumtaxat salvo quod licet etati proximum etatem tamen plenam asseritis non habere ad dictam ecclesiam de gracia et equitate admitteremus et eidem curatorem concedere curaremus donec in etate legitima constitutus institui promeruerit canonice in eadem Nos igitur de sanctitate et sinceritate zeli vestri intime confidentes vestre discrecioni et sanctitati committimus ut circa postulata vice nostra ordinetis quod canonicum fuerit et honestum super quo vestram intendimus in hac parte conscienciam onerare Salvo in omnibus jure nostro et ecclesie nostre Eboracensis in quibusdam decimis quas venerabilis frater noster Oliverus Dei gracia Lincolniensis episcopus quondam ipsius ecclesie rector tenuerat et habuerat que secundum ordinacionem bone memorie Walteri de Gray predecessoris nostri nobis et ecclesie nostre Eboracensi et capelle nostre Beate Marie et Angelorum Eboracensi noscuntur pertinere cui ordinacioni non intendimus per premissa aliquatenus derogare Salvo eciam in omnibus jure et dignitate nostra ac ecclesie nostre Eboracensis et successorum nostrorum Datum apud Thorpe xiiii Kalendas Septembri Anno Domini MCC octogesimo et pontificatus nostri anno primo
