Charter Document - 07030644
| Charter Number: | 07030644 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Urging |
| Date: | 1279 - 1280 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f66r) |
Charter:
Serenissimo domino suo [] salutem in Eo qui regibus dat regnare De exheredatorum subsidio a singulis archidiaconis et eciam ab officiali nostro Eboracensi exquisite inquisivimus ut mandastis qui nobis finaliter retulerunt quod quicquid de predicto subsidio in dyoecesi nostra fuerat recollectum penes magistrum Gilbertum de Sancto Leophardo qui collector erat ejusdem totaliter residebat et creditur quod in curia vestra jam diu computaverit Unde si placuerit dominacioni vestre poteritis evidencius responsum ab eodem elicere sicut congruit et habere quia nos novit Deus aliam certitudinem non habemus nec habere possumus quoquo modo Conservet vos []
