Charter Document - 07030638

Charter Document - 07030638


Charter Number: 07030638
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f60v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecte et precordiali in Christo filie comitisse Albe Marlie domine Insularum salutem et perpetuam gloriam in futuro Conscienciam vestram licet tenera fuerit et pura sicut credimus coram Deo eam tamen ad incrementum vestre salutis et recenciorem memoriam attentis precibus excitamus ut in eventu si placet presentandi ad ecclesiam de Harwode in littera presentacionis hujusmodi jus nostre Eboracensis ecclesie secundum finalem concordiam et ordinacionem predecessoris nostri super quibusdam porcionibus et decimis integre conservetis et hoc de gracia petimus licet ad nos pertineat quod rogamus Ceterum occurrat vobis optentu Dei quod matrix ecclesia secundum ordinacionem ipsam valeat relevari et in laudem et meritum vobis cedet Bene valete Datum apud Burtone viii Idus Aprilis pontificatus nostri anno primo