Charter Document - 07030629

Charter Document - 07030629


Charter Number: 07030629
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f60r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] Dilecto in Christi filii Ludovico de Subaudia canonico Eboracensi Litteras vestras hiis diebus recepimus inter alia continentes quod certis ex causis prebendam quam in nostra Eboracensi ecclesia optinetis cum alia magis vicina vobis intenditis commutare supplicantes ut hujusmodi vestre intencioni prebentes assensum venerabili patri domino Lingonensi nostris concedere litteris dignaremiur ut admissa resignacione vestra persone ydonee conferre valeat prebendam sepe dictam Et licet nostre voluntatis existat optentu serenissimi domini nostri regis Anglie illustris qui nos super hoc affectuose rogavit vobis in hiis in quibus cum Deo possumus complacere quia tamen non videtur nobis decens vel honestum quod in collacione tam nobilis et pinguis beneficii a nobis abdicetur potestas et alteri concedatur obloquerenturque decanus et capitulum Eboraci si loco vestri qui regibus et aliis magnis mundi principibus preclara consanguinitate jungimini quivis alius incertus et ignotus eisdem preter nostram conscienciam succederet in beneficio supradicto preces vestras exaudire non decet juxta formam earundem Parati tamen sumus et erimus circa permutacionem hujusmodi et ipsius prebende collacionem cum vestram resignacionem viderimus si persona cui conferri petitur idonea fuerit et ecclesie nostre utilis facere juxta voluntatem vestram quod secundum Deum fuerit faciendum Valete Datum apud Cawode viii Idus Decembri pontificatus nostri anno primo