Charter Document - 07030627
| Charter Number: | 07030627 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1270 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f60r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] Dilecto in Christi filii Bogo de Clara canonico Eboracensi Alias ad honorem ecclesie nostre Eboracensis ad incrementum mutue dileccionis nostre vos ad introitum nostrum in instanti Natali attentis precibus cordi ter invitamus et votive et utinam viscera lis affeccio quam erga ecclesiam nostram Eboracensem optinetis ad plebis et patrie desiderium per vestram presenciam eminencius se probaret ne zelus quo contra electum jam agitis inordinatus vel illicitus presumatur et pro Deo nobis ob hoc et alia in tanta celebritate non deficiat vestra personalis presencia tociens requisita De tanto enim et tam nobili membro quod pretenditis in eadem ecclesia nescitur quid Altissimus ad laudem sui nominis faciet in futurum Ceterum quia jura et libertates ecclesie nostre Eboracensis [in] improperium nostri corruunt hiis diebus vellemus si placuerit celeri et conformi voluntate ruine hujusmodi secrecius obviare ob quod vestrum adventum avide expetimus expectando Quia eciam magistrum Roberto de Schartheburg induximus licet sub quadam difficultate quod se submittet arbitrio et ordinacioni alicujus discreti quem nominabit dummodo et vos ordinacionem alterius quem elegeritis ex parte vestra super ecclesia de Athelingflet pariter sub iretis ita quod nos vices tercii propter auctoritatem ordinariam assumamus ut sic litigia penitus conquiescant vos rogamus in visceribus et caritate Christi ne hujus submissionis forma vobis displiceat quin sic fiat et quam cicius fieri poterit omni si placet ficcione sublata super hiis colloquamur vel nobis submissionem vel specialem procuratorem ad submittendum festinancius transmittatis quo facto lis in curia Romana inter vos hactenus agitata penitus subducetur et ad discucionem revocabitur arbitrorum et in premissis sine hesitacione qualibet mediator erimus fidelis et sollicitus Deo dante Valete Datum apud Cawode viii Idus Decembri pontificatus nostri anno primo
