Charter Document - 07030625

Charter Document - 07030625


Charter Number: 07030625
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f59v)

Charter:

Amantissimo et precordiali sibi in Christo domino Henrici comiti Lincolnie W[illelmus] permissione [] salutem et promptissimam semper ad beneplacita voluntatem Ex speciali confidencia quam erga bonitatem vestram concepimus vos requirimus cum instancia quatinus exaccionem secte quam de nobis facitis ad curiam vestram seu wapentagium de Alvertone unacum qualibet districcione ponere velitis in respectum donec simul si placet sine litigio inde disposuerimus quod incumbit quia vobis in hoc vel in aliis contra honestatem debitam non intendimus displicere Valete Datum apud Scroby vii Kalendas Decembri anno pontificatus nostri primo