Charter Document - 07030624

Charter Document - 07030624


Charter Number: 07030624
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1279 - 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f59v)

Charter:

Venerabili in Christo patri domino Dei gracia Dublinensi archiepiscopo W[illelmus] permissione [] salutem in Eo cui cordi ter servire perenniter est regnare Speramus pater precordialis et karissime quod inopum pressuris piam compassionem exhibentes et meritoriis precum instanciis exaudicionis graciam impendentes obsequium facietis votivum et placabile Salvatori Cum igitur dilectus et carus nobis dominus Thomas de Romenhale canonicus vester non habeat adhuc unde in partibus vestris commode valeat sustentari stetque in servicio nobilis mulieris domine Agnes de Vescy comitisse de Kildar donec posset prosperius respirare cujus presencia eidem comitisse est eciam oportuna vobis pro eodem preces offerimus pietatis ut sibi quo ad residenciam parcatis compassionis spiritu quatenus poteritis graciose et in hoc mereri poteritis sicut confidimus et in pastorali ministerio placencius deservire Conservet vos ecclesie et populo suo Deus per tempora diuturna